Jun 10, 2012

Yes, "We were Trojans!" (once upon a time)

FUIMUS TROES ~ FUIT ILIUM

`Quo res summa, loco, Panthu?  Quam prendimus arcem?'
Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
`Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae:  fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
fundit equus, victorque Sinon incendia miscet
insultans; portis alii bipatentibus adsunt,
milia quot magnis umquam venere Mycenis;
obsedere alii telis angusta viarum
oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
stricta, parata neci; vix primi proelia temptant
portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.'